Dr. Julio Francisco Torres Hernández

Campos

Cultura

Amor tamquam cultura vitae se patefacit.

Ciencia

Omnes homines scire volunt.

Religión

Fides christiana quaedam "religio Libri" non est.

La fe y la razón son como las dos alas con las cuales el espíritu humano se eleva hacia la contemplación de la verdad.

San Jerónimo

Latín

El latín es una lengua que está viva en las lenguas romances y en muchas investigaciones; además, es la lengua oficial de la Iglesia Católica. De manera que aunque se le conoce como "lengua muerta", la realidad es que está bastante viva, a pesar de que no lo parezca.

Además de ser un gran portador de cultura, el latín es, por su gramática y estructura, un gran formador de un sano rigor mental.

  • Traducciones
  • Cursos

Biblia Vulgata
Psalmus 72

Psalmus Asaph

Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!

Mei autem paene moti sunt pedes
paene effusi sunt gressus mei
quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns.
Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum,
in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso locuti sunt.
Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra.
Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis.
Et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso?
Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

Et dixi: ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas.
Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
Si dicebam: narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me.

Donec intrem in sanctuarium Dei, et intellegam in novissimis eorum.
Verumtamen propter dolos posuisti eis; deiecisti eos dum allevarentur.
Quomodo facti sunt in desolationem?
Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
Velut somnium surgentium, Domine.
In civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
et ego ad nihilum redactus sum et nescivi.
Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
Tenuisti manum dexteram meam,  et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me.

Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram?
Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea, Deus in aeternum.
Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adherere Deo bonum est
ponere in Domino Deo spem meam;
ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.